- SIMPLICES
- SIMPLICESapud Arnobium adv. Gent. l. 2. ut quae (animae) fuerant simplices et bonitatis innoxiae; eaedem cum bonis. Sic au tem dicuntur homines aperti, et in quibus fallaciae nihil, nec malitiae inest quidquam. Cic. de Offic. l. 1. Ita viros, fortes et magnanimos, eosdem bonos et simplices; veritatis amicos, minimeque fallaces esse volumus. Et Philo contra Flaccum, ἁπλοῦν καὶ ἀπόνηρον καὶ κοινωνικὸν copulat. Qui proin, quia propter morum facilitatem coeteris praedae sunt: hinc ἐυήθης καὶ ἁπλοῦς atque ἁπλοϊκὸς, homo minime malus et ingenii parum acuti: et Simplicitas saepe ἀντὶ μωρίας καὶ οἱονεὶ ἀναιςθησίας, l. 3. §. qui ob segnit. D. de susp. Tutor. Quare Seneca de Ira l. 2. c. 16. Stultis, ait, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis. Cum potius generosi et magnamini Simplices sint, utpote veritatis amici, ut Cic. modo; seu ἀληθευτικοὶ ut Aristoteles Nicomach. l. 4. c. de Magnanimitate: ac φανερόφιλοι et φανερόμισοι. Unde Thucydides l. 2. τȏυ ἐυήθους τὸ γενναῖον, πλεῖςτον μετέχειν ait: Plut. in Lysandro, itidem τὸν ἀπλοῦν καὶ γενναῖον τρόπον iungit. Et Christus τοὺς πράους pronuntiat beatos, contra communem hominum opinionem. Matth. c. 5. v. 5. His duplices, διπλοῖ, ac πανοῦργοι, opponuntur, quorum mores sic Arnobius describit, pergens, simulare in hominibus discerent, dissimulare, mentiri, circumscribere, fallere, adulatoriâ humilitate captare, mente aliud volvere, aliud in facie polliceri: illaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere et ad usum temporis pellaci mobilitate sormare: ad quem locum vide Heraldi Animadversiones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.